ADORO TE DEVOTE - CD 155

Album
Cantemus Domino
Tema
adorazione
Tipologia
Canti liturgici
Editore
Centro Ambrosiano
Musiche
Gregoriano
Testi
San Tommaso d'Aquino
Tag
adorazione
Quanto hai gradito questo contenuto?

1. Adoro te devote, latens Déitas,
quae sub his figuris vere latitas:
tibi se cor meum totum
subicit, quia te contémplans
totum déficit.

2. Visus, tactus, gustus in te fallitur;
sed auditu solo tuto créditur.
Credo quidquid dixit Dei Filius:
nil hoc veritatis verbo vérius.

3. In cruce latébat sola Déitas;
sed hic latet simul et humanitas.
Ambo tamen credens atque confitens
peto quot petivit latro paenitens.

4. Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor.
Fac me tibi semper magis crédere,
in te spem habére, te diligere.

5. O memoriale mortis Domini,
Panis vivus vitam praestans homini;
praesta meae menti da te vivere,
et te illi semper dulce sapere.

6. Pie pellicane, Iesu Domine,
me immundum munda tuo sanguine,
cuius una stilla salvum facere
totum mundum quit ab ombi scélere.

7. Iesu, quem velatum nunc aspicio,
oro fiat illud quod tam sitio:
ut te revelata cernens facie,
visu sim beatus tua gloriae. Amen.